BACTROPERATAE

BACTROPERATAE
BACTROPERATAE
Per convitium Philosophi olim dicti, quod baculum βάκτρον et peram πῆραν, deferrent. Hieronym. in c. 10. Matthaei, Ex hoc praecepto arguit Philosophos, qui vulgo apellantur Bactroperatae, quod contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium suum vehebant. Ubi Car. du Fresne legi vult Bactroperetae, et per peram intelligi utres vinarios, quos secum peregrini deferebant. Hunc enim locum indubie, inquit, respexit Papias, cum ait, Bactroperitas esse, qui portant vinum in utribus. Eiusdem habitus meminit Herodian. l. 1. Α᾿νὴρ φιλοσόφου φέρων χῆμα, βάκτρον γὰρ ἠ̈ν μετὰ χεῖρας, ἡμιγύμνῳ δὲ ἐκκρεμὴς πήρα, Vir Philosophi gerens habitum, baculus enim in manibus erat, et seminudus suspensam gestabat peram. Martial. l. 4. Epigr. 53. v. 1. s.
Hunc, quem saepe vides inter penetralia nostrae
Pallados, et templi limina, Cosme, novi.
Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
Stat coma, et in pectus sordida barba cadit.
Mox, v. 7.
Esse putas Cynicum, deceptus imagine falsâ etc.
Vide quae de baculo vel clava Philosophorum commentati sunt Savate et Sirmondus ad Sidomum Ep. 11. l. 4. et Ep. 9. l. 9. Adde in Proem. Laertium. Hos vero, ut in austeritate victus, et pallii gestatione, (vide supra ubi de Ascesi et Ascetis) aliisque, Christiani Philosphi, Monachi inprimis Aegyptii, et in hoc, imitati sunt, ut videre est, apud Cassiodorum Institution. l. 1. c. 8. et 9. Collat. 11. c. 3. et Ioh. Baptistam Notis ad Hermae Pastorem p. 50. Canones S. Patricii Hibern. eiusdem ritus meminêre c. 17. Monachi sunt, qui solitarii sine terrenis opibus habitant, sub potestate Episcopi vel Abbatis: non sunt autem Monachi sed Vactroperiti (V. pro B. positô) h. e. contemptores solliciti ad vitam persectam in aetate perfecta. Vide Car. du Fresne Glossar. atque infra, ubi de Philosophorum Pera.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • BACULUS Episcopalis seu Pastoralis — pedum, cambuta, Episcoporum et Abbatum in Communione romana gestamen est. Ferula dicitur, apud Luithprandum Histor. l. 6. c. 11. et Auctorem Appendicus Reginonis ad A. C. 964. Virga Pastoralis atque Crocea, h. e. baculus subalaris, in quadam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BACULUS Peregrinatorius — in Philosophorum olim supellectile, ut vidimus retro in voce Bactroperatae. Vide quoque ubi de Baculis Cantorum et de Baculo Iacob. Hosinter Christianos Monachi imitati sunt, iique qui Hierosolymam, peregrinationis sacrae, ut vocant, ergo… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”